Casa de Deus
A casa de Deus é lugar de adoração, refúgio e encontro com o Sagrado. A Bíblia exalta o tabernáculo, o templo e a igreja como morada do Altíssimo entre seu povo.
A presença de Deus
Quão amáveis são os teus tabernáculos! Uma coisa pedi ao Senhor: habitar na casa do Senhor todos os dias da minha vida.
O templo
Minha casa será chamada casa de oração. O zelo da tua casa me consumiu. O verdadeiro templo é o corpo do cristão.
12 et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit13 et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum
13 et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus14 et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes15 et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit16 et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis17 recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me
19 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri
15 si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis
6 Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus
44 tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat45 quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David46 qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob47 Salomon autem aedificavit illi domum48 sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit49 caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est50 nonne manus mea fecit haec omnia
1 haec dicit Dominus caelum sedis mea et terra scabillum pedum meorum quae ista domus quam aedificabitis mihi et quis iste locus quietis meae2 omnia haec manus mea fecit et facta sunt universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos
16 cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam17 pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli