Compaixão
A compaixão é o coração de Deus em ação. Ele é compassivo e misericordioso, tardio em irar-se e grande em amor. Somos chamados a refletir essa compaixão no mundo.
Rigans montes de superioribus suis ;
de fructu operum tuorum satiabitur terra :
Protexisti me a conventu malignantium,
a multitudine operantium iniquitatem.
Heth Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti ;
quia non defecerunt miserationes ejus.
Heth Novi diluculo,
multa est fides tua.
Numquid oblivisci potest mulier infantem suum,
ut non misereatur filio uteri sui ?
Etsi illa oblita fuerit,
ego tamen non obliviscar tui.
Ecce in manibus meis descripsi te ;
muri tui coram oculis meis semper.
Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri ;
et ideo exaltabitur parcens vobis,
quia Deus judicii Dominus :
beati omnes qui exspectant eum !
Quis, Deus, similis tui,
qui aufers iniquitatem,
et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ ?
Non immittet ultra furorem suum,
quoniam volens misericordiam est.
Et confortabo domum Juda,
et domum Joseph salvabo :
et convertam eos, quia miserebor eorum :
et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos :
ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.
Hæc ait Dominus exercituum, dicens : Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo. Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari : et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo.
Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :
Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles :
Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas Dei manet in eo ?
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra : ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo.
Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris : tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.
Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus :
De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.