Publicidade

Compreensão

Por Bíblia Online

A verdadeira compreensão vem de Deus. Os caminhos do Senhor são mais altos que os nossos. Mas Ele nos convida a buscar entendimento — e promete iluminar quem o busca de coração.

A sabedoria de Deus

Os meus pensamentos não são os vossos pensamentos. A incompreensibilidade de Deus nos leva à humildade e adoração.

Quia sicut exaltantur cæli a terra,

sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris,

et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.

qui contradicit fictori suo,

testa de samiis terræ !

Numquid dicet lutum figulo suo : Quid facis,

et opus tuum absque manibus est ?

Numquid nescis, aut non audisti ?

Deus sempiternus Dominus,

qui creavit terminos terræ :

non deficiet, neque laborabit,

nec est investigatio sapientiæ ejus.

in filiis hominum, in quibus non est salus.

Dicet Domino : Susceptor meus es tu, et refugium meum ;

Deus meus, sperabo in eum.

Scapulis suis obumbrabit tibi,

et sub pennis ejus sperabis.

O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei : quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus !

Buscar entendimento

Clama a mim e responder-te-ei. A sabedoria é a coisa principal — busque o entendimento com todo o coração.

Clama ad me, et exaudiam te,

et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis.

Principium sapientiæ : posside sapientiam,

et in omni possessione tua acquire prudentiam.

Qui patiens est multa gubernatur prudentia ;

qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.

Multæ cogitationes in corde viri ;

voluntas autem Domini permanebit.

Omnis via viri recta sibi videtur :

appendit autem corda Dominus.

ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus,

crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis. Amen.

Iluminação divina

A entrada da tua Palavra dá luz e entendimento. Deus revela verdades ocultas e transforma nossa visão da realidade.

Timeat Dominum omnis terra ;

ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.

Quomodo ignoras quæ sit via spiritus,

et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis,

sic nescis opera Dei,

qui fabricator est omnium.

Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.

Aspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt.

Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis :

Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.

Omnia autem probate : quod bonum est tenete. Ab omni specie mala abstinete vos.

In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus.

non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt : quæ autem non videntur, æterna sunt.

Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat.

Seja o primeiro
Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-29_22-07-56-