Publicidade

Coração quebrantado

Por Bíblia Online

Deus está perto dos que têm o coração quebrantado. A Bíblia consola os aflitos: o sacrifício que Deus aceita é o espírito quebrantado e um coração contrito — jamais desprezará.

Confitebor tibi in ecclesia magna ; in populo gravi laudabo te.

Qui posuit fines tuos pacem,

et adipe frumenti satiat te.

Quia hæc dicit Excelsus,

et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus :

in excelso et in sancto habitans,

et cum contrito et humili spiritu :

ut vivificet spiritum humilium,

et vivificet cor contritorum.

Omnia hæc manus mea fecit,

et facta sunt universa ista,

dicit Dominus ;

ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum,

et contritum spiritu, et trementem sermones meos ?

Spiritus Domini super me,

eo quod unxerit Dominus me ;

ad annuntiandum mansuetis misit me,

ut mederer contritis corde,

et prædicarem captivis indulgentiam,

et clausis apertionem ;

ut prædicarem annum placabilem Domino,

et diem ultionis Deo nostro ;

ut consolarer omnes lugentes,

ut ponerem lugentibus Sion,

et darem eis coronam pro cinere,

oleum gaudii pro luctu,

pallium laudis pro spiritu mœroris ;

et vocabuntur in ea fortes justitiæ,

plantatio Domini ad glorificandum.

Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum cælorum. Beati mites : quoniam ipsi possidebunt terram. Beati qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur.

Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur : sæculi autem tristitia mortem operatur. Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem : sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam : in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.

et dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea : nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.

Seja o primeiro
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-07-05_19-25-13-