Tomar uma decisão
Tomar decisões com sabedoria é um dos maiores desafios da vida. A Bíblia nos ensina a buscar a Deus em oração, na Palavra e no conselho, confiando que Ele dirige os nossos passos.
Buscar a Deus
Se algum de vós tem falta de sabedoria, peça a Deus. Ele dá generosamente e sem repreensão a todos os que pedem.
5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei
14 et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos
9 si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate
5 habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae6 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos
6 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos
11 ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam
Conselho e direção
Onde não há conselho os planos se frustam. Toda Escritura é útil para nos guiar nas decisões da vida.
14 ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia
33 sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur
1 occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis2 non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius3 impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium4 aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae5 accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii6 labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat7 os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius8 verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris9 qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis10 turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur11 substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum12 antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur13 qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum14 spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere
16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia
17 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus
7 cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu
1 erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus2 ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos3 tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos
Confiar e seguir
Seja o que for que façais, fazei tudo para a glória de Deus. O sábio ouve a Deus antes de agir.
31 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite
1 ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen
5 apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens postula quod vis ut dem tibi6 et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodie7 et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum8 et servus tuus in medio est populi quem elegisti populi infiniti qui numerari et supputari non potest prae multitudine9 dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest iudicare populum istum populum tuum hunc multum10 placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset11 et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium12 ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit
9 dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere10 qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis