Pular para o conteúdo
Publicidade

Deus nunca falha

Por Bíblia Online

Deus nunca falha. Nenhuma de suas promessas vem ao chão. O que Ele prometeu, Ele cumprirá. A fidelidade de Deus é o fundamento inabalável da nossa fé.

Promessas cumpridas

Nenhuma boa palavra falhou de todas as promessas que Deus fez. Ele é fiel e verdadeiro em tudo o que diz.

En ego hodie ingredior viam universæ terræ, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quæ se Dominus præstiturum vobis esse pollicitus est, unum non præterierit incassum.

Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israël, juxta omnia quæ locutus est : non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quæ locutus est per Moysen servum suum.

non est Deus quasi homo, ut mentiatur,

nec ut filius hominis, ut mutetur.

Dixit ergo, et non faciet ?

locutus est, et non implebit ?

Divites eguerunt, et esurierunt ;

inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.

Fidelidade eterna

A Palavra do Senhor permanece para sempre. A tua palavra é muito pura e o teu servo a ama profundamente.

Levate in cælum oculos vestros,

et videte sub terra deorsum :

quia cæli sicut fumus liquescent,

et terra sicut vestimentum atteretur,

et habitatores ejus sicut hæc interibunt :

salus autem mea in sempiternum erit,

et justitia mea non deficiet.

Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem ;

mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur ;

nescivit autem iniquus confusionem.

Quia adhuc visus procul ;

et apparebit in finem, et non mentietur :

si moram fecerit, exspecta illum,

quia veniens veniet, et non tardabit.

Segurança em Deus

Todas as promessas de Deus são sim e amém em Cristo. Fiel é Aquele que prometeu — Ele jamais nos decepcionará.

Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est : ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus : qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.

teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),

in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.

Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.

Seja o primeiro