Espírito
O espírito humano é a parte mais profunda do nosso ser — onde Deus habita, onde a fé se ancora e de onde brota a verdadeira adoração. A Bíblia nos chama a viver pelo Espírito.
A natureza do espírito
O espírito está pronto, mas a carne é fraca. A batalha entre carne e espírito é constante e exige vigilância.
Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum cælorum.
Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.
Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
Nam prudentia carnis, mors est : prudentia autem spiritus, vita et pax :
O Espírito de Deus em nós
Vosso corpo é templo do Espírito Santo. Deus fortalece com poder no homem interior pelo seu Espírito.
An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ? Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.
Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est.
Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.
Quid ergo est ? Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente.
ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati,
ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus,
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater). Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater).
Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.
Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.
Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes :
Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo : ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.
Vida no Espírito
Deus é Espírito e importa que os que o adoram o adorem em espírito e em verdade. O Espírito vivifica e transforma.
Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.
Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi,
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
Promessas do Espírito
Derramarei o meu Espírito sobre toda a carne. O Espírito revela, guia e capacita os filhos de Deus.
convertimini ad correptionem meam.
En proferam vobis spiritum meum,
et ostendam vobis verba mea.
Omnes viæ hominis patent oculis ejus ;
spirituum ponderator est Dominus.
Contritionem præcedit superbia,
et ante ruinam exaltatur spiritus.
Melius est humiliari cum mitibus
quam dividere spolia cum superbis.
Melior est patiens viro forti,
et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.
Lucerna Domini spiraculum hominis,
quæ investigat omnia secreta ventris.
Et respondit, et ait ad me, dicens : Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens : Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.
Spiritus Domini super me,
eo quod unxerit Dominus me ;
ad annuntiandum mansuetis misit me,
ut mederer contritis corde,
et prædicarem captivis indulgentiam,
et clausis apertionem ;
Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
Hæc dicit Dominus Deus ossibus his : Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis.
Cuidar do espírito
Cria em mim um coração puro e renova dentro de mim um espírito reto. O espírito quebrantado Deus não rejeita.
Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ;
speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ;
et exspectabo nomen tuum,
quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
Confitebor tibi in ecclesia magna ; in populo gravi laudabo te.
qui sanat contritos corde,
et alligat contritiones eorum ;
qui numerat multitudinem stellarum,
et omnibus eis nomina vocat.
Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus : compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.
Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint : quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum.
In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis : quoniam de Spiritu suo dedit nobis.
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se ?
Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum : et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.
In principio creavit Deus cælum et terram. Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas.
Sed, ut video, spiritus est in hominibus,
et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
Antequam rumpatur funiculus argenteus,
et recurrat vitta aurea,
et conteratur hydria super fontem,
et confringatur rota super cisternam,
et revertatur pulvis in terram suam unde erat,
et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.
somnium vidi, quod perterruit me : et cogitationes meæ in strato meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me. Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi.