Publicidade

Estudar a Bíblia

Por Bíblia Online –

Estudar a Bíblia é mergulhar na mente de Deus. A Palavra é lâmpada para os pés, espada do Espírito e alimento para a alma. O cristão que estuda cresce em sabedoria e maturidade.

A importância do estudo

Os bereanos eram mais nobres porque examinavam as Escrituras diariamente. Estudar a Bíblia é mandamento e privilégio.

11 hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent

15 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis

15 et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia17 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus

39 scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me

Meditar e guardar

Não se aparte a lei do Senhor da tua boca. Medita nela de dia e de noite para que cumpras tudo o que nela está escrito.

8 non recedat volumen legis huius de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam

Estudo diligente

Esdras preparou o coração para buscar e ensinar a lei. O estudo exige disciplina, constância e coração aberto.

9 quia in primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone et in primo mensis quinti venit in Hierusalem iuxta manum Dei sui bonam super se10 Ezras enim paravit cor suum ut investigaret legem Domini et faceret et doceret in Israhel praeceptum et iudicium

5 diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua6 eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo7 et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens8 et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos9 scribesque ea in limine et ostiis domus tuae

18 postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus leviticae tribus19 et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et caerimonias eius quae lege praecepta sunt20 nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii eius super Israhel

1 parabolae Salomonis filii David regis Israhel2 ad sciendam sapientiam et disciplinam3 ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem4 ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus5 audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit6 animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum

1 fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum2 longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi

13 tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua

23 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae

Proteção e crescimento

Quem ignora a Palavra perece. Toda Escritura é útil — crescei na graça e no conhecimento do nosso Senhor.

6 conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego

20 ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux

24 et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei

4 quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus

17 vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate18 crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen

10 de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia prophetaverunt11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias

Publicidade
Publicidade