Publicidade

Evangelização

Por Bíblia Online

A evangelização é a missão suprema da Igreja. Jesus mandou: ide por todo o mundo e pregai o evangelho a toda criatura. O evangelho é poder de Deus para a salvação de todo aquele que crê.

A Grande Comissão

Ide, fazei discípulos de todas as nações. Jesus confiou a seus seguidores a missão de levar a boa notícia ao mundo inteiro.

19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi

15 et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae

8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae

14 vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita

13 vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus

15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt16 sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est

17 exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum

O poder do evangelho

O evangelho é poder de Deus para a salvação. A fé vem pelo ouvir, e o ouvir pela Palavra de Cristo.

16 non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco

17 ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi

2 non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum

1 notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis2 per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis

14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi

Testemunhar e proclamar

Estai sempre preparados para responder com mansidão a todo aquele que pedir razão da vossa esperança.

15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe

35 in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem

8 in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli

47 sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae

24 sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei

18 Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me

29 respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam

35 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet

Fazer conhecer

Dai graças ao Senhor, invocai o seu nome, fazei conhecidas as suas obras entre os povos.

4 et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius

27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae

1 tu autem loquere quae decet sanam doctrinam

23 et magnificabor et sanctificabor et notus ero in oculis gentium multarum et scient quia ego Dominus

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-