Publicidade

Família de Deus

Por Bíblia Online

A família de Deus transcende laços de sangue. Em Cristo, somos adotados como filhos, irmãos uns dos outros e membros de uma família eterna — a Igreja.

Adotados por Deus

Recebemos o espírito de adoção pelo qual clamamos: Abba, Pai! Se filhos, também herdeiros — herdeiros de Deus e co-herdeiros com Cristo.

15 non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater16 ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei17 si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur

4 at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege5 ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus6 quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater7 itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum

26 omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu27 quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis28 non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu

5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto

14 huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur

12 quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt

A comunidade de fé

Não abandonem a congregação. Somos um corpo em Cristo, membros uns dos outros, chamados a amar e a servir.

25 non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem

7 in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater8 quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis9 deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus10 et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius

5 ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra

26 et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra

19 ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu

Quem é minha família?

Jesus disse: quem faz a vontade de Deus, esse é meu irmão e irmã. A família de Deus inclui todos os que creem.

33 et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei34 et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei35 qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est

35 servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in aeternum

42 dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit

1 seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres2 anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate

1 videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum2 carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est

10 ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-