Pular para o conteúdo
Publicidade

Fim do mundo

Por Bíblia Online

A Bíblia fala sobre o fim do mundo como evento certo e definitivo. Céus e terra passarão, mas as palavras de Jesus jamais passarão. A questão não é se, mas quando.

Os céus passarão

Os céus e a terra passarão, mas as palavras de Jesus permanecerão para sempre. O mundo presente é temporário.

Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.

Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur :

De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.

De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.

O dia do Senhor

O dia do Senhor virá como ladrão. Os céus passarão com grande estrondo, e os elementos se dissolverão no fogo.

Adveniet autem dies Domini ut fur : in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur.

Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum.

Cum igitur hæc omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus, exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent ?

De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet : cum enim dixerint : Pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat : omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum.

Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat : omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum. Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis : quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,

Destruição e renovação

O Dia do Senhor trará juízo sobre os ímpios, mas também novos céus e nova terra onde habita a justiça.

Juxta est dies Domini magnus :

juxta est, et velox nimis.

Vox diei Domini amara :

tribulabitur ibi fortis.

Dies iræ dies illa,

dies tribulationis et angustiæ,

dies calamitatis et miseriæ,

dies tenebrarum et caliginis,

dies nebulæ et turbinis,

dies tubæ et clangoris super civitates munitas,

et super angulos excelsos.

Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci,

quia Domino peccaverunt ;

et effundetur sanguis eorum sicut humus,

et corpora eorum sicut stercora.

Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos

in die iræ Domini :

in igne zeli ejus devorabitur omnis terra,

quia consummationem cum festinatione faciet

cunctis habitantibus terram.

Ecce dies Domini veniet,

crudelis, et indignationis plenus, et iræ, furorisque,

ad ponendam terram in solitudinem,

et peccatores ejus conterendos de ea.

Et vidi cum aperuisset sigillum sextum : et ecce terræmotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus : et luna tota facta est sicut sanguis : et stellæ de cælo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur :

Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem : et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.

Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum : arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi : nam virtutes cælorum movebuntur :

Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.

Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare jam non est. Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. Et audivi vocem magnam de throno dicentem : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus : et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum : et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. Et dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi : Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera.

Seja o primeiro