Publicidade

Sinais do fim dos tempos

Por Bíblia Online –

A Bíblia descreve sinais que precederão a volta de Jesus. Guerras, falsos mestres, sinais cósmicos e a pregação do evangelho a todas as nações — tudo aponta para o fim dos tempos.

Sinais proféticos

Este evangelho do Reino será pregado em todo o mundo e então virá o fim. Os sinais dos últimos tempos já se manifestam.

14 et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio

29 statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur30 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate31 et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum

42 vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit43 illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam44 ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est

20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi

32 de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater

Os últimos dias

Nos últimos dias virão tempos difíceis, homens amantes de si mesmos. Mas derramarei o meu Espírito sobre toda a carne.

1 hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa2 et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti3 sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate4 proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei5 habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita

17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt18 et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt19 et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi20 sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus21 et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit

28 et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae senes vestri somnia somniabunt et iuvenes vestri visiones videbunt29 sed et super servos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum

Esperança e prontidão

O dia do Senhor virá como ladrão. Mas nós não somos das trevas — estejamos sóbrios, vigiliando e esperando.

15 hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt16 quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi17 deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus18 itaque consolamini invicem in verbis istis

6 igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus7 qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt8 nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum

34 adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae36 vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis

8 unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus9 non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti10 adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur11 cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus12 expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent13 novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat

51 ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur52 in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur

17 ecce enim ego creo caelos novos et terram novam et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor18 sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo quia ecce ego creo Hierusalem exultationem et populum eius gaudium19 et exultabo in Hierusalem et gaudebo in populo meo et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris

1 ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quae non relinquet eis radicem et germen2 et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento

1 et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et prima terra abiit et mare iam non est2 et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo3 et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima abierunt

Publicidade