Pular para o conteúdo
Publicidade

Ganância

Por Bíblia Online

A ganância é raiz de todos os males. A Bíblia alerta contra a cobiça, o acúmulo egoísta e o amor ao dinheiro, chamando-nos ao contentamento e à confiança em Deus.

O amor ao dinheiro

O amor ao dinheiro é raiz de todos os males. Quem quer enriquecer cai em tentação, armadilha e desejos insensatos.

Radix enim omnium malorum est cupiditas : quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.

Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.

Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.

Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus :

Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos :

Contentamento

Tende cuidado e guardai-vos de toda espécie de ganância. A vida de um homem não consiste na abundância dos bens que possui.

Dixitque ad illos : Videte, et cavete ab omni avaritia : quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet.

Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ?

Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra : ubi ærugo, et tinea demolitur : et ubi fures effodiunt, et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.

Noli laborare ut diteris,

sed prudentiæ tuæ pone modum.

Substantia festinata minuetur ;

quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.

Riqueza ilusória

As riquezas são passageiras. Quem ama o dinheiro nunca terá o suficiente. O contentamento com o que se tem é verdadeira riqueza.

Ubi multæ sunt opes,

multi et qui comedunt eas.

Et quid prodest possessori,

nisi quod cernit divitias oculis suis ?

Miserabilis prorsus infirmitas :

quomodo venit, sic revertetur.

Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum ?

Tota die concupiscit et desiderat ;

qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.

Ideo enim et tributa præstatis : ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.

Seja o primeiro