Publicidade

Jovens

Por Bíblia Online –

Deus tem planos maravilhosos para os jovens. A Bíblia os convida a consagrar a juventude ao Senhor, crescer em sabedoria e ser exemplo para todos em fé, palavra, conduta e amor.

Ninguém despreze a tua mocidade

Paulo exortou Timóteo: sê exemplo dos fiéis na palavra, no procedimento, no amor, no espírito, na fé e na pureza.

12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate

6 iuvenes similiter hortare ut sobrii sint

1 filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum2 honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione3 ut bene sit tibi et sis longevus super terram

1 filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum2 honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione

Lembrar do Criador na juventude

Lembra-te do teu Criador nos dias da tua mocidade. A sabedoria ganha cedo produz frutos duradouros na vida inteira.

1 memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent

1 memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent2 antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam3 quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina

9 laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium

10 aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt

13 melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum

Força e promessa

Os jovens renovam suas forças quando esperam no Senhor. Deus levanta jovens com visões e sonhos para transformar o mundo.

30 deficient pueri et laborabunt et iuvenes in infirmitate cadent31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient

28 et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae senes vestri somnia somniabunt et iuvenes vestri visiones videbunt29 sed et super servos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum

17 pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia Daniheli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum18 conpletis itaque diebus post quos dixerat rex ut introducerentur introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor19 cumque locutus eis fuisset rex non sunt inventi de universis tales ut Danihel Ananias Misahel et Azarias et steterunt in conspectu regis

11 ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius

Guardar o caminho

Como purificará o jovem seu caminho? Guardando-o segundo a tua Palavra. A Escritura na juventude guarda do pecado a vida inteira.

1 parabolae Salomonis filii David regis Israhel2 ad sciendam sapientiam et disciplinam3 ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem4 ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus

19 audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum20 noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio22 audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua

Coragem e vocação

Deus chamou jovens como Jeremias e Josué para grandes missões. A juventude não é desculpa — é oportunidade de servir poderosamente.

6 et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum7 et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loqueris8 ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus

11 ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam12 et invocabitis me et ibitis et orabitis me et exaudiam vos13 quaeretis me et invenietis cum quaesieritis me in toto corde vestro14 et inveniar a vobis ait Dominus et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quae expuli vos dicit Dominus et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci

7 confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam praecepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quae agis8 non recedat volumen legis huius de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam9 ecce praecipio tibi confortare et esto robustus noli metuere et noli timere quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris

5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam6 humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis

14 scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum

13 sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione

Publicidade