Publicidade

Maria

Por Bíblia Online –

Maria, mãe de Jesus, é honrada nas Escrituras como a mulher escolhida por Deus para trazer ao mundo o Salvador. Sua fé, humildade e obediência são exemplo para todos os cristãos.

A escolhida de Deus

O anjo Gabriel anunciou a Maria que ela seria mãe do Filho do Altíssimo. Ela respondeu com fé: 'Faça-se em mim segundo a tua palavra.'

26 in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth27 ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria28 et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus

30 et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis

18 Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto

O Magnificat

Maria cantou: 'Minha alma engrandece ao Senhor!' Seu cântico exalta a misericórdia, o poder e a fidelidade de Deus.

46 et ait Maria magnificat anima mea Dominum47 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo48 quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes49 quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius50 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum51 fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui52 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles53 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes54 suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae55 sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula

4 ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate6 factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret7 et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio

19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo

34 et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur35 et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes

48 et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te49 et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse50 et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos51 et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo

Mãe fiel até o fim

Maria acompanhou Jesus desde o nascimento até a cruz. Ela estava entre os discípulos no Pentecostes, fiel em oração.

3 et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent4 et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea5 dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite

25 stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene26 cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus27 deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua

31 et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum32 et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te33 et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei34 et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei35 qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est

55 nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas56 et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista

14 hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius

Publicidade