Publicidade

Milagres de Jesus

Por Bíblia Online –

Os Evangelhos registram dezenas de milagres realizados por Jesus — curas, ressurreições, domínio sobre a natureza e libertações. Cada milagre revelava sua divindade e compaixão.

Curas de cegos e surdos

Jesus devolveu a visão aos cegos e a audição aos surdos, manifestando seu poder sobre toda enfermidade e deficiência.

27 et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David28 cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine29 tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis30 et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus dicens videte ne quis sciat31 illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa

29 et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa30 et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David31 turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David32 et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis33 dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri34 misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum

22 et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret23 et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret24 et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes25 deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia26 et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris

31 et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos32 et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum33 et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire35 et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte36 et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant37 et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui

46 et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans47 qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei48 et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei49 et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te50 qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum51 et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam52 Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via

35 factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans36 et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset37 dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret38 et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei39 et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei40 stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum41 dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam42 et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit43 et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo

1 et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate2 et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur3 respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo4 me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari5 quamdiu in mundo sum lux sum mundi6 haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius7 et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns

Curas de paralíticos e enfermos

Paralíticos caminharam, leprosos ficaram limpos e todo tipo de doença foi curada pelo toque e pela palavra de Jesus.

2 et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare3 et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius4 et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis

2 et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua3 et ecce quidam de scribis dixerunt intra se hic blasphemat4 et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus vestris5 quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere surge et ambula6 ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam7 et surrexit et abiit in domum suam

10 et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum11 ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam12 quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere13 tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera

30 decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa31 et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis

40 et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare41 Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare42 et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est

3 et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur4 et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat5 cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata6 erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis7 quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus8 quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris9 quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula10 ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico11 tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam12 et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus

1 et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam2 et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum3 et ait homini habenti manum aridam surge in medium4 et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant5 et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi

12 et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare13 et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo

18 et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum19 et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum20 quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua21 et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus22 ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris23 quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula24 ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam25 et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum

6 factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida7 observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum8 ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit9 ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere10 et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius

1 cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum2 centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus3 et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius4 at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis6 Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres7 propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus8 nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit9 quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni10 et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum

11 et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere12 quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua13 et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum

1 et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum2 et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum3 et respondens Iesus dixit ad legis peritos et Pharisaeos dicens si licet sabbato curare4 at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac dimisit

11 et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam12 et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe13 et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri14 quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt15 unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus17 respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt18 non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena19 et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit

1 post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis2 est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens3 in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum5 erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua6 hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri7 respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit8 dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula9 et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die

46 venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum47 hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori48 dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis49 dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus50 dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat51 iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret52 interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris53 cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota54 hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam

A mulher com fluxo de sangue

Uma mulher que sofria há doze anos tocou a orla do manto de Jesus e foi curada instantaneamente pela sua fé.

20 et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius21 dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius salva ero22 at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora

25 et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim26 et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat27 cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius28 dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero29 et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga

43 et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius45 et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit46 et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse47 videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit48 at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace

Ressurreições

Jesus ressuscitou mortos — a filha de Jairo, o filho da viúva de Naim e Lázaro. Ele é Senhor sobre a morte.

18 haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet19 et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius

23 et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem24 dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant eum25 et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et surrexit puella

22 et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius23 et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat24 et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum

38 et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum39 et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit40 et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens41 et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge42 et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo

31 cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt32 similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis33 venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet34 venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum35 et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis36 rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit37 et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti

41 et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius42 quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur

49 adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum50 Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit51 et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae52 flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit53 et deridebant eum scientes quia mortua esset54 ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge55 et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare56 et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat

1 erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius2 Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur3 miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur4 audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam5 diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum6 ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus7 deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum8 dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc9 respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt10 si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo11 haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum12 dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit13 dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret14 tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est

Domínio sobre a natureza

Jesus acalmou a tempestade, andou sobre as águas e multiplicou pães. A natureza obedece à voz do seu Criador.

23 et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius24 et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat25 et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus26 et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna27 porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei

15 vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas16 Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare17 responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces18 qui ait eis adferte illos mihi huc19 et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis20 et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos21 manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis

25 quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare

32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via33 et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam34 et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos35 et praecepit turbae ut discumberet super terram36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo37 et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas38 erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres

24 ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis25 et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus ergo liberi sunt filii26 ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te

18 mane autem revertens in civitatem esuriit19 et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea20 et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit21 respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fiet22 et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis

37 et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis38 et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus39 et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna40 et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei

35 et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit36 dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent37 et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare38 et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces39 et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum40 et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos41 et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus42 et manducaverunt omnes et saturati sunt43 et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus44 erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum

48 et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos49 at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere51 et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant

1 in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis2 misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt4 et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine5 et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem6 et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae7 et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi8 et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas9 erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos

12 et alia die cum exirent a Bethania esuriit13 cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum14 et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius

20 et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus21 et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit22 et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei23 amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei24 propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis25 et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra

1 factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth2 et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia3 ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas4 ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam5 et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete6 et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum7 et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur8 quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine9 stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant10 similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens11 et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum

22 factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt23 navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur24 accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas25 dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei

22 factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt23 navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur24 accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas25 dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei26 enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam

12 dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus13 ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas14 erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos15 et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes16 acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas17 et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim

1 et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi2 vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias3 et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent4 et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea5 dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite6 erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas7 dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum8 et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt9 ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus10 et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc11 hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius

6 hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus7 respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat8 dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri9 est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos10 dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia11 accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant12 ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant13 collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt

19 cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt20 ille autem dicit eis ego sum nolite timere21 voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant

1 postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis manifestavit autem sic2 erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanahel qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo3 dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil prendiderunt4 mane autem iam facto stetit Iesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est5 dicit ergo eis Iesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non6 dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium7 dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare8 alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium9 ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem10 dicit eis Iesus adferte de piscibus quos prendidistis nunc11 ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum rete

Libertações

Jesus expulsou demônios com autoridade. Os espíritos impuros não resistiam à sua palavra e saíam imediatamente.

5 cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum6 et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur7 et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum8 et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus9 nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit10 audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel11 dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium13 et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa

28 et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam29 et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos30 erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens31 daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum32 et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis33 pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant34 et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum

32 egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem33 et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes numquam paruit sic in Israhel

22 tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret

21 et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis22 et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur23 qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos24 ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel25 at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me26 qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus27 at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum28 tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora

14 et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam15 et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum16 respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me17 et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora18 tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum

23 et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit24 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei25 et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine26 et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo

1 et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum2 et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo3 qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus6 videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum7 et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas8 dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine9 et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus10 et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem11 erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens12 et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus13 et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare14 qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti

11 vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit12 et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis14 et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite15 nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem

24 et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere25 mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius26 erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius27 qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus28 at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum29 et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua30 et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse

17 qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt18 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me19 et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans20 et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia21 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri22 Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti23 et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam24 et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum25 et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est26 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit27 et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum

38 surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea39 et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis

27 et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis28 is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas29 praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta30 interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum31 et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent32 erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos33 exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est34 quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas35 exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt

27 dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei28 factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret29 et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens30 et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias31 visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem

32 Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo33 et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret

38 et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi39 et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum40 et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt41 respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum42 et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit43 et increpavit Iesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius

14 et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae

50 et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram51 respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum

24 et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri25 sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt26 sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam27 hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te28 dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo29 et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis30 Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo

Publicidade