Publicidade

Mudança

Por Bíblia Online

A mudança é constante na vida, mas Deus é imutável. A Bíblia nos ensina a abraçar a transformação espiritual enquanto confiamos no Deus que é o mesmo ontem, hoje e sempre.

Deus é imutável

Jesus Cristo é o mesmo ontem, hoje e para sempre. Deus não muda — Ele é a rocha firme em meio às mudanças constantes da vida.

Jesus Christus heri, et hodie : ipse et in sæcula.

Ego enim Dominus, et non mutor : et vos filii Jacob, non estis consumpti.

Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.

Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

Transformação em Cristo

Se alguém está em Cristo, é nova criação. Somos transformados de glória em glória à imagem do Senhor pelo poder do Espírito.

Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova.

Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

Carissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus : quoniam videbimus eum sicuti est.

qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.

Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.

Arrependimento como mudança

Arrependei-vos, pois, e convertei-vos. O arrependimento é a mudança mais radical — da morte para a vida, do pecado para a graça.

Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.

Non, dico vobis : sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.

Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra :

Tempos e ciclos

Para tudo há uma estação e um tempo para cada propósito debaixo do céu. Deus faz novas todas as coisas no tempo certo.

Omnia tempus habent,

et suis spatiis transeunt universa sub cælo.

Generatio præterit, et generatio advenit ;

terra autem in æternum stat.

Oritur sol et occidit,

et ad locum suum revertitur ;

ibique renascens, gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem.

Lustrans universa in circuitu pergit spiritus,

et in circulos suos revertitur.

Omnia flumina intrant in mare,

et mare non redundat ;

ad locum unde exeunt flumina

revertuntur ut iterum fluant.

Quid est quod fuit ? Ipsum quod futurum est.

Quid est quod factum est ? Ipsum quod faciendum est.

Nihil sub sole novum,

nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est :

jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.

Ecce ego facio nova,

et nunc orientur, utique cognoscetis ea :

ponam in deserto viam,

et in invio flumina.

Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes, dicentes : Ubi est promissio, aut adventus ejus ? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ. Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo : per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus, periit. Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum.

Seja o primeiro
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-07-05_19-25-13-