Pular para o conteúdo
Publicidade

Namoro e sexo

Por Bíblia Online

Namoro e sexo são temas que a Bíblia trata com clareza e sem tabus. Deus criou o sexo como bênção dentro do casamento e nos chama à pureza fora dele.

Pureza sexual

A vontade de Deus é a santificação. Cada um saiba controlar seu próprio corpo em santidade e honra, não na paixão do desejo.

Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore : non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum :

Esca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc et has destruet : corpus autem non fornicationi, sed Domino : et Dominus corpori.

Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.

Arrependimento e restauração

Bem-aventurado aquele cujo pecado é perdoado. Deus restaura os que se arrependem e cria neles um coração limpo e renovado.

Psalmus David.

Exsultate, justi, in Domino ;

rectos decet collaudatio.

Confitemini Domino in cithara ;

in psalterio decem chordarum psallite illi.

Cantate ei canticum novum ;

bene psallite ei in vociferatione.

Quia rectum est verbum Domini,

et omnia opera ejus in fide.

Diligit misericordiam et judicium ;

misericordia Domini plena est terra.

Verbo Domini cæli firmati sunt,

et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.

cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.

Quid gloriaris in malitia,

qui potens es in iniquitate ?

Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ;

sicut novacula acuta fecisti dolum.

Propterea Deus destruet te in finem ;

evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,

et radicem tuam de terra viventium.

Videbunt justi, et timebunt ;

et super eum ridebunt, et dicent :

Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ;

sed speravit in multitudine divitiarum suarum,

et prævaluit in vanitate sua.

Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ;

speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.

Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ;

et exspectabo nomen tuum,

quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

Seja o primeiro