Publicidade

Não desista!

Por Bíblia Online –

'Não desista!' é o grito do céu para a terra. Deus nos encoraja a perseverar na fé, na oração e na esperança, porque a vitória pertence aos que não se rendem.

Força na fraqueza

Os que esperam no Senhor renovam as forças. Deus não se cansa nem se fatiga — Ele dá poder aos fracos e vigor aos cansados.

28 numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius29 qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat30 deficient pueri et laborabunt et iuvenes in infirmitate cadent31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient

19 populus enim Sion habitabit in Hierusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi

1 et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob et formans te Israhel noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu2 cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te3 quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israhel salvator tuus dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Saba pro te

12 scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati13 omnia possum in eo qui me confortat

16 propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem17 id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis18 non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt

Perseverança na fé

Não perca a confiança, pois ela tem grande recompensa. O justo viverá pela fé, e quem perseverar até o fim será salvo.

35 nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem

23 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit24 et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum25 non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem

6 sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit

12 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis

9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes

11 venio cito tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam

12 hic patientia sanctorum est qui custodiunt mandata Dei et fidem Iesu

12 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se

Deus é refúgio

O Senhor é nosso refúgio e fortaleza. Ele ouve nossas orações, nos consola nas tribulações e transforma choro em dança.

Vitória em Cristo

Jesus venceu o mundo e nos dá vitória. Para Deus nada é impossível, e Ele faz infinitamente mais do que pedimos ou pensamos.

33 haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum

66 et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo67 ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant68 dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire69 respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes

7 petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis8 omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur

28 venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos29 tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris30 iugum enim meum suave est et onus meum leve est

26 aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt

37 quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum

Esperança e transformação

O Senhor completa a boa obra que começou em nós. Ele faz novas todas as coisas e dá esperança para o futuro.

6 confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu

17 si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova

1 et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et prima terra abiit et mare iam non est2 et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo3 et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima abierunt

7 bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se

11 ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam

7 vos ergo confortamini et non dissolvantur manus vestrae erit enim merces operi vestro

Permanecendo firme

Persevere na oração, firme-se na Palavra e fortaleça-se na graça de Cristo. A fé vem pelo ouvir, e o ouvir pela Palavra de Deus.

11 sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes12 spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes

12 spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes

19 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus

17 ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi

28 scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti

16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia17 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus

13 formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu14 bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis

16 ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia17 exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono

9 si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate

14 et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos15 et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo

Publicidade