Pular para o conteúdo
Publicidade

Obediência aos pais

Por Bíblia Online

A obediência aos pais é mandamento divino com promessa de vida longa. A Bíblia valoriza a honra filial e ensina os filhos a respeitar e obedecer aos pais com amor.

Honrar pai e mãe

O quinto mandamento ordena honrar pai e mãe. É o primeiro mandamento com promessa: para que vá bem e vivas muito na terra.

Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.

Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.

Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est. Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione : ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

Obedecer e respeitar

Filhos, obedecei a vossos pais no Senhor. A obediência filial é expressão de amor e temor a Deus.

Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.

Audi, fili mi, disciplinam patris tui,

et ne dimittas legem matris tuæ :

ut addatur gratia capiti tuo,

et torques collo tuo.

Conserva, fili mi, præcepta patris tui,

et ne dimittas legem matris tuæ.

Liga ea in corde tuo jugiter,

et circumda gutturi tuo.

Cum ambulaveris, gradiantur tecum ;

cum dormieris, custodiant te :

et evigilans loquere cum eis.

Quia mandatum lucerna est, et lex lux,

et via vitæ increpatio disciplinæ :

Audite, filii, disciplinam patris,

et attendite ut sciatis prudentiam.

Donum bonum tribuam vobis :

legem meam ne derelinquatis.

Nam et ego filius fui patris mei,

tenellus et unigenitus coram matre mea.

Et docebat me, atque dicebat :

Suscipiat verba mea cor tuum ;

custodi præcepta mea, et vives.

Posside sapientiam, posside prudentiam :

ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.

Ne dimittas eam, et custodiet te :

dilige eam, et conservabit te.

Filius sapiens doctrina patris ;

qui autem illusor est non audit cum arguitur.

Proverbium est : adolescens juxta viam suam ;

etiam cum senuerit, non recedet ab ea.

Disciplina e consequências

A vara e a repreensão dão sabedoria. A Bíblia adverte sobre as consequências sérias da rebeldia e desonra aos pais.

Virga atque correptio tribuit sapientiam ;

puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.

Qui affligit patrem, et fugat matrem,

ignominiosus est et infelix.

Oculum qui subsannat patrem,

et qui despicit partum matris suæ,

effodiant eum corvi de torrentibus,

et comedant eum filii aquilæ !

Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.

Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit : apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii, dicentque ad eos : Filius noster iste protervus et contumax est : monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis : lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat.

Qui maledicit patri suo et matri,

extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :

In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ?

Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo.

Seja o primeiro