Pais e filhos
A convivência entre quem cria e quem é criado exige paciência diária e muita graça de Deus. No cotidiano da casa, o afeto se mistura com o desafio de orientar e ser orientado, moldando o caráter de cada um conforme os princípios divinos.
As Escrituras tratam dessa convivência sem esconder as dificuldades, mostrando o valor do respeito mútuo e da transmissão da fé dentro do lar. O cuidado com os mais velhos e a responsabilidade na criação revelam como o Criador desenhou a família para ser um lugar de refúgio e aprendizado constante.
A relação entre pais e filhos é uma das mais preciosas na Bíblia. Deus estabeleceu a família como escola de fé, amor e formação de caráter.
Honrar pai e mãe
Honrar os pais é o primeiro mandamento com promessa. Os filhos são chamados a obedecer, respeitar e cuidar de seus pais.
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.(Exodus 20:12)
Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est. Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione : ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.(ad Ephesios 6:1-3)
Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.(ad Colossenses 3:20)
Audi patrem tuum, qui genuit te,
et ne contemnas cum senuerit mater tua.(Proverbia 23:22)
Qui affligit patrem, et fugat matrem,
ignominiosus est et infelix.(Proverbia 19:26)
Qui maledicit patri suo et matri,
extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :(Proverbia 20:20)
Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo.(ad Timotheum 1 5:4)
Instruir os filhos
Os pais devem instruir os filhos no caminho certo. A educação começa cedo, com disciplina amorosa e ensino constante da Palavra.
Proverbium est : adolescens juxta viam suam ;
etiam cum senuerit, non recedet ab ea.(Proverbia 22:6)
Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo : et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.(Deuteronomium 6:6,7)
Audi, fili mi, disciplinam patris tui,
et ne dimittas legem matris tuæ :
ut addatur gratia capiti tuo,
et torques collo tuo.(Proverbia 1:8,9)
Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.(ad Ephesios 6:4)
Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.(ad Colossenses 3:21)
Virga atque correptio tribuit sapientiam ;
puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.(Proverbia 29:15)
Qui parcit virgæ odit filium suum ;
qui autem diligit illum instanter erudit.(Proverbia 13:24)
In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ?(ad Hebræos 12:7)
Filhos como bênção
Os filhos são herança do Senhor. A coroa dos velhos são os filhos dos filhos, e a glória dos filhos são seus pais.
Uxor tua sicut vitis abundans
in lateribus domus tuæ ;
filii tui sicut novellæ olivarum
in circuitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicetur homo
qui timet Dominum.
Benedicat tibi Dominus ex Sion,
et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ.(Psalmi 127:3-5)
Corona senum filii filiorum,
et gloria filiorum patres eorum.(Proverbia 17:6)
Exsultat gaudio pater justi ;
qui sapientem genuit, lætabitur in eo.(Proverbia 23:24)
Filius sapiens lætificat patrem,
filius vero stultus mœstitia est matris suæ.(Proverbia 10:1)
Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi ? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi ? aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem ? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se ?(Lucas 11:11-13)
Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.(ad Timotheum 1 5:8)
Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur : eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis : utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum terra habitatis : ego autem et domus mea serviemus Domino.(Josue 24:15)
Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una.(Genesis 2:24)
Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.(Deuteronomium 24:16)
Este artigo te tocou? Faça uma oração!
+581 estão orando agora.
Junte-se à corrente de oração.