Publicidade

Pão

Por Bíblia Online –

O pão é símbolo central na Bíblia: do maná no deserto ao pão da vida — Jesus. A Escritura usa o pão para ensinar sobre provisão divina, comunhão e dependência espiritual.

O maná do céu

Deus alimentou Israel no deserto com pão do céu. O maná era diário, fiel e suficiente — retrato da provisão constante de Deus.

11 locutus est autem Dominus ad Mosen dicens12 audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester13 factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit castra mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum14 cumque operuisset superficiem terrae apparuit in solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem pruinae super terram15 quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum

31 appellavitque domus Israhel nomen eius man quod erat quasi semen coriandri album gustusque eius quasi similae cum melle

O pão da vida

Jesus declarou: 'Eu sou o pão da vida.' Quem vem a Ele nunca terá fome, e quem nele crê jamais terá sede. Ele é o sustento eterno.

32 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum33 panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo34 dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc35 dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam

48 ego sum panis vitae49 patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt50 hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur51 ego sum panis vivus qui de caelo descendi

3 adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini

4 qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei

Partilha e comunhão

O partir do pão une o corpo de Cristo. Na Ceia, na generosidade e na partilha, expressamos a comunhão com Deus e uns com os outros.

19 et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem

26 quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat

16 calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est17 quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur

9 sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum10 veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra11 panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie

9 qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis dedit pauperi

37 et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare38 et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces39 et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum40 et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos41 et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus42 et manducaverunt omnes et saturati sunt43 et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus

Provisão divina

O justo não é desamparado e seus descendentes não mendigam pão. Deus provê com fidelidade o alimento de cada dia.

5 et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere6 qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum7 at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus8 sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis9 nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis10 neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis11 quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum12 tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum

1 mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum2 da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram

Publicidade