Poder de decisão
Deus nos deu o poder de escolher. A Bíblia mostra que nossas decisões têm consequências eternas e nos chama a escolher sabiamente — a vida, a fé e o caminho de Deus.
A responsabilidade de escolher
Escolhei hoje a quem servireis. Cada decisão molda nosso destino, e Deus nos convida a escolher o caminho da vida e da obediência.
15 Sin autem malum vobis videtur, ut Domino serviatis, eligite vobis hodie, cui servire vultis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Ego autem et domus mea serviemus Domino ".
22 Et Iosue ad populum: " Testes, inquit, vos estis contra vos quia ipsi elegeritis vobis Dominum, ut serviatis ei ". Responderuntque: " Testes ".
30 Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in scandalum iniquitatis.31 Proicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et quare moriemini, domus Israel?32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus. Revertimini et vivite.
15 Scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidus. Utinam frigidus esses aut calidus!16 Sic quia tepidus es et nec calidus nec frigidus, incipiam te evomere ex ore meo.
Decisões e consequências
Deus retribuirá a cada um segundo as suas obras. As Escrituras nos alertam que a mornidão espiritual e a resistência ao Espírito têm consequências sérias.
6 qui reddet unicuique secundum opera eius:7 his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam;8 his autem, qui ex contentione et non oboediunt veritati, oboediunt autem iniquitati, ira et indignatio.
51 Duri cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis; sicut patres vestri, et vos.
35 Nolite itaque abicere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem;36 patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem.37 Adhuc enim modicum quantulum,qui venturus est, veniet et non tardabit.38 Iustus autem meus ex fide vivet;quod si subtraxerit se,non sibi complacet in eo anima mea.39 Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.
Decisão e fé
Decida com fé, entregue seus planos ao Senhor e aja com determinação. Deus guia os passos de quem se achega a Ele de coração.
33 Sortes mittuntur in sinum,sed a Domino temperantur.
21 Multae cogitationes in corde viri,voluntas autem Domini permanebit.
3 Revela Domino opera tua,et dirigentur cogitationes tuae.
7 Dominus Deus auxiliator meus;ideo non sum confusus,ideo posui faciem meam ut petram durissimamet scio quoniam non confundar.
17 Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
38 Et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.39 Et dabo eis cor unum et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis et filiis eorum post eos.
38 Petrus vero ad illos: " Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus;
7 Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.8 Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo.