1 Et dixit Dominus ad me: " Si steterit Moyses et Samuel co ram me, non est anima mea ad populum istum; eice illos a facie mea, et egrediantur.

2 Quod si dixerint ad te: "Quo egrediemur?", dices ad eos: Haec dicit Dominus:Qui ad mortem, ad mortem;et qui ad gladium, ad gladium;et qui ad famem, ad famem;et qui ad captivitatem, ad captivitatem.

3 Et mandabo super eos quattuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum.

4 Et dabo eos in commotionem universis regnis terrae, propter Manassem filium Ezechiae regem Iudae, super omnibus, quae fecit in Ierusalem.

5 Quis enim miserebitur tui, Ierusalem,aut quis contristabitur pro te,aut quis ibit ad rogandum de pace tua?

6 Tu reppulisti me,dicit Dominus,retrorsum abiisti;et extendi manum meam super te et interfeci te:laboravi miserans.

7 Et ventilavi eos ventilabroin portis terrae;orbavi et disperdidi populum meum:a viis suis non sunt reversi.

8 Multiplicatae sunt mihi viduae eiussuper arenam maris,induxi eis super matremmilitem vastatorem meridie,misi super eam repenteperturbationem et terrorem.

9 Infirmata est, quae peperit septem,exhalavit animam suam;occidit ei sol, cum adhuc esset dies,confusa est et erubuit,et residuos eorum in gladium daboin conspectu inimicorum eorum ",ait Dominus.

10 Vae mihi, mater mea,quoniam genuisti me virum rixaeet virum discordiae in universa terra!Non feneravi, nec feneravit mihi quisquam;omnes maledicunt mihi.

11 Amen, Domine, ministravi tibi in bonum,intercessi apud te in tempore afflictioniset in tempore tribulationis pro inimico.

12 Numquid frangitur ferroferrum aquilonis et aes?

13 " Divitias tuas et thesauros tuosin direptionem dabo gratis,propter omnia peccata tua,in omnibus terminis tuis.

14 Et servire te faciam inimicis tuisin terra, quam nescis,quia ignis succensus est in furore meo:super vos ardebit ".

15 Tu scis, Domine;recordare mei et visita meet vindica me de his, qui persequuntur me;noli in patientia tua abripere me,scito quoniam sustinui pro te opprobrium.

16 Inventi sunt sermones tui, et comedi eos,et factum est mihi verbum tuumin gaudium et in laetitiam cordis mei,quoniam invocatum est nomen tuum super me,Domine, Deus exercituum.

17 Non sedi in concilio ludentiumet gloriatus sum;a facie manus tuae solus sedebam,quoniam indignatione replesti me.

18 Quare factus est dolor meus perpetuus,et plaga mea desperabilis renuit curari?Factus es mihi quasi rivus mendax,aquae infideles.

19 Propter hoc haec dixit Dominus: Si converteris, convertam te,et ante faciem meam stabis;et si separaveris pretiosum a vili,quasi os meum eris;convertentur ipsi ad te,et tu non converteris ad eos.

20 Et dabo te populo huicin murum aereum fortem;et bellabunt adversum teet non praevalebunt,quia ego tecum sum,ut salvem te et eruam te,dicit Dominus.

21 Et liberabo te de manu pessimorumet redimam te de manu fortium ".