Publicidade

Jeremias 8

1 In illo tempore, ait Dominus,

ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus,

et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum,

et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem,

de sepulchris suis :

2 et expandent ea ad solem, et lunam,

et omnem militiam cæli,

quæ dilexerunt, et quibus servierunt,

et post quæ ambulaverunt,

et quæ quæsierunt, et adoraverunt.

Non colligentur, et non sepelientur :

in sterquilinium super faciem terræ erunt.

3 Et eligent magis mortem quam vitam,

omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima,

in universis locis quæ derelicta sunt,

ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum.

4 Et dices ad eos :

Hæc dicit Dominus :

Numquid qui cadit non resurget ?

et qui aversus est non revertetur ?

5 Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem

aversione contentiosa ?

Apprehenderunt mendacium,

et noluerunt reverti.

6 Attendi, et auscultavi :

nemo quod bonum est loquitur ;

nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo,

dicens : Quid feci ?

Omnes conversi sunt ad cursum suum,

quasi equus impetu vadens ad prælium.

7 Milvus in cælo cognovit tempus suum :

turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui :

populus autem meus non cognovit judicium Domini.

8 Quomodo dicitis : Sapientes nos sumus,

et lex Domini nobiscum est ?

vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum !

9 Confusi sunt sapientes ;

perterriti et capti sunt :

verbum enim Domini projecerunt,

et sapientia nulla est in eis.

10 Propterea dabo mulieres eorum exteris,

agros eorum hæredibus,

quia a minimo usque ad maximum

omnes avaritiam sequuntur :

a propheta usque ad sacerdotem

cuncti faciunt mendacium.

11 Et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam,

dicentes : Pax, pax !

cum non esset pax.

12 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt :

quinimmo confusione non sunt confusi,

et erubescere nescierunt.

Idcirco cadent inter corruentes :

in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.

13 Congregans congregabo eos, ait Dominus.

Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea :

folium defluxit,

et dedi eis quæ prætergressa sunt.

14 Quare sedemus ?

convenite, et ingrediamur civitatem munitam,

et sileamus ibi :

quia Dominus Deus noster silere nos fecit,

et potum dedit nobis aquam fellis :

peccavimus enim Domino.

15 Exspectavimus pacem, et non erat bonum :

tempus medelæ, et ecce formido.

16 A Dan auditus est fremitus equorum ejus ;

a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra :

et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus ;

urbem et habitatores ejus.

17 Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos,

quibus non est incantatio :

et mordebunt vos, ait Dominus.

18 Dolor meus super dolorem,

in me cor meum mœrens.

19 Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua :

Numquid Dominus non est in Sion ?

aut rex ejus non est in ea ?

Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis,

et in vanitatibus alienis ?

20 Transiit messis, finita est æstas,

et nos salvati non sumus.

21 Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus :

stupor obtinuit me.

22 Numquid resina non est in Galaad ?

aut medicus non est ibi ?

quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei ?

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-18_14-04-22-