Publicidade

Jeremias 30

1 Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens : 2 Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro. 3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. 4 Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam :

5 Quoniam hæc dicit Dominus :

Vocem terroris audivimus :

formido, et non est pax.

6 Interrogate, et videte si generat masculus :

quare ergo vidi omnis viri manum

super lumbum suum, quasi parturientis,

et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?

7 Væ ! quia magna dies illa,

nec est similis ejus :

tempusque tribulationis est Jacob,

et ex ipso salvabitur.

8 Et erit in die illa, ait Dominus exercituum :

conteram jugum ejus de collo tuo,

et vincula ejus dirumpam,

et non dominabuntur ei amplius alieni :

9 sed servient Domino Deo suo,

et David regi suo,

quem suscitabo eis.

10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus,

neque paveas, Israël :

quia ecce ego salvabo te de terra longinqua,

et semen tuum de terra captivitatis eorum :

et revertetur Jacob, et quiescet,

et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :

11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te.

Faciam enim consummationem in cunctis gentibus

in quibus dispersi te :

te autem non faciam in consummationem :

sed castigabo te in judicio,

ut non videaris tibi innoxius.

12 Quia hæc dicit Dominus :

Insanabilis fractura tua ;

pessima plaga tua :

13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum :

curationum utilitas non est tibi.

14 Omnes amatores tui obliti sunt tui,

teque non quærent :

plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli :

propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.

15 Quid clamas super contritione tua ?

insanabilis est dolor tuus :

propter multitudinem iniquitatis tuæ,

et propter dura peccata tua,

feci hæc tibi.

16 Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur,

et universi hostes tui in captivitatem ducentur :

et qui te vastant vastabuntur,

cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.

17 Obducam enim cicatricem tibi,

et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus.

Quia ejectam vocaverunt te, Sion :

hæc est, quæ non habebat requirentem.

18 Hæc dicit Dominus :

Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob,

et tectis ejus miserebor :

et ædificabitur civitas in excelso suo,

et templum juxta ordinem suum fundabitur :

19 et egredietur de eis laus,

voxque ludentium.

Et multiplicabo eos, et non minuentur :

et glorificabo eos, et non attenuabuntur.

20 Et erunt filii ejus sicut a principio,

et cœtus ejus coram me permanebit,

et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.

21 Et erit dux ejus ex eo,

et princeps de medio ejus producetur :

et applicabo eum, et accedet ad me.

Quis enim iste est qui applicet cor suum

ut appropinquet mihi ? ait Dominus :

22 et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.

23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens :

in capite impiorum conquiescet.

24 Non avertet iram indignationis Dominus,

donec faciat et compleat cogitationem cordis sui :

in novissimo dierum intelligetis ea.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-18_14-04-22-