Publicidade

Jeremias 20

1 Et audivit Phassur filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Jeremiam prophetantem sermones istos. 2 Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini. 3 Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias : Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed Pavorem undique. 4 Quia hæc dicit Dominus :

Ecce ego dabo te in pavorem,

te et omnes amicos tuos :

et corruent gladio inimicorum suorum,

et oculi tui videbunt :

et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis,

et traducet eos in Babylonem,

et percutiet eos gladio.

5 Et dabo universam substantiam civitatis hujus,

et omnem laborem ejus, omneque pretium,

et cunctos thesauros regum Juda

dabo in manu inimicorum eorum :

et diripient eos, et tollent,

et ducent in Babylonem.

6 Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuæ,

ibitis in captivitatem :

et in Babylonem venies,

et ibi morieris, ibique sepelieris

tu, et omnes amici tui,

quibus prophetasti mendacium.

7 Seduxisti me, Domine, et seductus sum :

fortior me fuisti, et invaluisti :

factus sum in derisum tota die ;

omnes subsannant me.

8 Quia jam olim loquor,

vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito :

et factus est mihi sermo Domini in opprobrium,

et in derisum tota die.

9 Et dixi : Non recordabor ejus,

neque loquar ultra in nomine illius :

et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans,

claususque in ossibus meis,

et defeci, ferre non sustinens.

10 Audivi enim contumelias multorum,

et terrorem in circuitu :

Persequimini, et persequamur eum,

ab omnibus viris qui erant pacifici mei,

et custodientes latus meum :

si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum,

et consequamur ultionem ex eo.

11 Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis :

idcirco qui persequuntur me cadent,

et infirmi erunt :

confundentur vehementer,

quia non intellexerunt opprobrium sempiternum,

quod numquam delebitur.

12 Et tu, Domine exercituum, probator justi,

qui vides renes et cor,

videam, quæso, ultionem tuam ex eis :

tibi enim revelavi causam meam.

13 Cantate Domino,

laudate Dominum,

quia liberavit animam pauperis de manu malorum.

14 Maledicta dies in qua natus sum !

dies in qua peperit me mater mea

non sit benedicta !

15 Maledictus vir qui annuntiavit patri meo,

dicens : Natus est tibi puer masculus,

et quasi gaudio lætificavit eum !

16 Sit homo ille ut sunt civitates quæ subvertit Dominus,

et non pœnituit eum :

audiat clamorem mane,

et ululatum in tempore meridiano,

17 qui non me interfecit a vulva,

ut fieret mihi mater mea sepulchrum,

et vulva ejus conceptus æternus !

18 Quare de vulva egressus sum,

ut viderem laborem et dolorem,

et consumerentur in confusione dies mei ?

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-22_10-02-25-