Profecia
A profecia é a voz de Deus revelada ao seu povo. Através dos profetas, Deus comunicou seus planos, advertiu contra o pecado e anunciou a vinda do Messias.
Profecia e revelação divina
A profecia na Bíblia não é invenção humana, mas homens santos de Deus falaram movidos pelo Espírito Santo, revelando os mistérios divinos.
Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia : sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
Quia non facit Dominus Deus verbum,
nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.
His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu. Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.
Profecias messiânicas cumpridas
As profecias do Antigo Testamento sobre o Messias se cumpriram em Jesus. Seu nascimento, ministério e sacrifício foram anunciados séculos antes.
Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum :
ecce virgo concipiet, et pariet filium,
et vocabitur nomen ejus Emmanuel.
Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem : Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium : et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
Exsulta satis, filia Sion ;
jubila, filia Jerusalem :
ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator :
ipse pauper, et ascendens super asinam
et super pullum filium asinæ.
Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et prophetis. Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum : non enim est distinctio :
Discernimento profético
A Bíblia nos alerta para examinar tudo e reter o que é bom. Nem todo que profetiza fala da parte de Deus — devemos provar os espíritos.
Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint : quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum.
Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo.
Omnia autem probate : quod bonum est tenete. Ab omni specie mala abstinete vos.
Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces :
Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.
Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
Ergo jam non estis hospites, et advenæ : sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu :
Revertere, et dic Ezechiæ duci populi mei : Hæc dicit Dominus Deus David patris tui : Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas, et ecce sanavi te : die tertio ascendes templum Domini.