Publicidade

Reino dos céus

Por Bíblia Online –

O Reino dos Céus é comparado por Jesus a tesouros, sementes e redes. Através de parábolas, Ele revelou os mistérios de um Reino que já está entre nós, mas que se consumará na eternidade.

O valor incomparável do Reino

O Reino dos Céus é como um tesouro escondido ou uma pérola de grande valor. Quem o encontra, vende tudo para possuí-lo.

44 simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum45 iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas46 inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam

31 aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo32 quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius

33 aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum

Parábolas do Reino

Jesus ensinou sobre o Reino mediante parábolas que revelam seu crescimento, seu juízo e a separação final entre justos e injustos.

24 aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo25 cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit26 cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania27 accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania28 et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea29 et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum30 sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum

36 tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri37 qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis38 ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam39 inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt40 sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi41 mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem42 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium43 tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat

47 iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti48 quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt49 sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum50 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium

Quem herda o Reino

Os humildes, os pobres de espírito e as crianças são herdeiros do Reino. Mas é difícil para os ricos entrarem nele.

3 beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum4 beati mites quoniam ipsi possidebunt terram5 beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur6 beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur7 beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur8 beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt9 beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur10 beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum11 beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me12 gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos

1 in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum2 et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum3 et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum4 quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum

14 Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum caelorum

23 Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorum24 et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorum25 auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis ergo poterit salvus esse26 aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt

5 audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se

Buscar o Reino acima de tudo

Jesus ensinou que devemos buscar primeiro o Reino e sua justiça. Nem todo que diz 'Senhor, Senhor' entrará — só quem faz a vontade do Pai.

21 non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum

19 qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum20 dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum

9 sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum10 veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra

1 in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae2 et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum

17 exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum

7 euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum

11 dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum

11 amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo12 a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud

A herança eterna

O Reino dos Céus é inabalável e eterno. Deus nos chama a fazer firme a nossa vocação e eleição para entrar nesse Reino.

28 itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia29 etenim Deus noster ignis consumens est

10 quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando11 sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi

18 liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen

32 nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum

5 hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei

Publicidade