Roupas
A Bíblia fala sobre roupas em sentido literal e espiritual. Deus vestiu Adão e Eva, nos veste de salvação e nos chama a revestir-nos de Cristo e de virtudes santas.
Deus provê as vestes
Desde o Éden, Deus cuidou das necessidades dos seus filhos. Ele nos veste de salvação e de justiça, cobrindo nossa vergonha com sua graça.
7 et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata
21 fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et induit eos
10 gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis
Revestidos de Cristo
Pelo batismo, somos revestidos de Cristo. A Bíblia nos exorta a vestir compaixão, bondade, humildade, mansidão e paciência.
26 omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu27 quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis
12 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam
5 qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius
Modéstia e confiança
A beleza verdadeira não está no exterior. A Escritura valoriza o caráter interior acima de adornos e nos ensina a não nos preocupar excessivamente com roupas.
9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa10 sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona
3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus4 sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples
25 ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum
7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus
15 adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces
1 multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis2 nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur3 quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis4 dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant5 ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete6 nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo7 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis8 dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei9 qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei10 et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur11 cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere13 ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem14 at ille dixit ei homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos15 dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet16 dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulit17 et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos18 et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea19 et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt21 sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives22 dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini23 anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum24 considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis25 quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum26 si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis27 considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis28 si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei29 et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis31 verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis32 nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum33 vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit34 ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit35 sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes36 et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei37 beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis38 et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi39 hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam40 et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit41 ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes42 dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram43 beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem44 vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum45 quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet47 ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multas48 qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo49 ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur50 baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur51 putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres53 dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam54 dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit55 et cum austrum flantem dicitis quia aestus erit et fit56 hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis57 quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est58 cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem59 dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas
4 ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestre