Publicidade

Temor dos homens

Por Bíblia Online –

O temor dos homens é uma armadilha que paralisa a fé. A Bíblia nos convida a trocar o medo humano pela confiança em Deus, que é nosso refúgio e escudo.

Não temas os homens

Deus é a nossa luz e salvação — de quem teremos medo? A Escritura nos encoraja a não temer aqueles que podem destruir o corpo, mas não a alma.

1 David.Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo?Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo?

2 Dum appropiant super me nocentes,ut edant carnes meas;qui tribulant me et inimici mei,ipsi infirmati sunt et ceciderunt.3 Si consistant adversum me castra,non timebit cor meum;si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo.

28 Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna.

4 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quod faciant.5 Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete.

Confiança em Deus acima do medo

Quando tememos a Deus, o medo dos homens perde o poder. O Senhor está conosco, e se Ele é por nós, quem será contra nós?

3 Conculcaverunt me inimici mei tota die,quoniam multi pugnant adversum me, Altissime.4 In quacumque die timebo,ego in te sperabo.

6 Dominus mecum,non timebo, quid faciat mihi homo.

6 ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet mihi homo? ".

6 Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum metuas, etsi cardui et spinae te circumdant, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.

Publicidade