1 Hoc autem scito, quod in no vissimis diebus instabunt tem pora periculosa.

2 Erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti,

3 sine affectione, sine foedere, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,

4 proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei,

5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et hos devita.

6 Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis concupiscentiis,

7 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenire valentes.

8 Quemadmodum autem Iannes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem;

9 sed ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.

10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,

11 persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris, quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus.

12 Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur;

13 mali autem homines et seductores proficient in peius, in errorem mittentes et errantes.

14 Tu vero permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris,

15 et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu.

16 Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia,

17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.