Publicidade

Todo poderoso

Por Bíblia Online –

Deus é Todo-Poderoso — onipotente, onisciente e onipresente. Nada está além do seu alcance, nada escapa ao seu conhecimento e nada foge ao seu controle soberano.

O poder soberano de Deus

O Senhor reina sobre todas as coisas. Desde a criação do universo até os detalhes da nossa vida, seu poder se manifesta de forma absoluta e inesgotável.

17 Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi difficile omne verbum,

27 " Ecce ego Dominus, Deus universae carnis; numquid mihi difficile erit omne verbum?

3 GHIMEL. Magnus Dominus et laudabilis nimis,et magnitudinis eius non est investigatio.

11 Tua est, Domine, magnificentia et potentia,gloria, splendor atque maiestas.Cuncta enim, quae in caelo sunt et in terra, tua sunt.Tuum, Domine, regnum, et tu elevaris ut caput super omnia.

12 De te sunt divitiae et gloria,tu dominaris omnium.In manu tua virtus et potentia,in manu tua est magnificare et firmare omnia.

20 Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles;

Nada é impossível para Deus

Para Deus não há impossíveis. O que parece inalcançável aos nossos olhos é plenamente realizável nas mãos do Todo-Poderoso.

37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ".

36 et dicebat: " Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu ".

7 Dominus pauperem facit et ditat,humiliat et sublevat;

22 ipse revelat profunda et absconditaet novit in tenebris constituta,et lux cum eo inhabitat,

O Rei eterno

Deus é o Rei eterno, imortal, invisível, único Deus sábio. Seu trono é desde a eternidade e seu reino não terá fim.

8 Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens.

17 Regi autem saeculorum, incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

1 David. PSALMUS.Domini est terra, et plenitudo eius,orbis terrarum, et qui habitant in eo.

19 Et non discedemus a te, vivificabis nos,et nomen tuum invocabimus.

Refúgio no Todo-Poderoso

O poder de Deus é nosso abrigo. Em tempos de tempestade, podemos descansar na certeza de que Ele sustenta e protege os seus.

1 Qui habitat in protectione Altissimi,sub umbra Omnipotentis commorabitur.2 Dicet Domino: " Refugium meumet fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum ".

4 quia nondum est sermo in lingua mea,et ecce, Domine, tu novisti omnia.

10 De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius.

38 Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes39 neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.

4 Vos ex Deo estis, filioli, et vicistis eos, quoniam maior est, qui in vobis est, quam qui in mundo.

26 et ponam eos et, quae sunt in circuitu collis mei, benedictionem et deducam imbrem in tempore suo: pluviae benedictionis erunt.

Publicidade