Valioso
Cada ser humano é precioso aos olhos de Deus. As Escrituras revelam que fomos criados à imagem divina, resgatados por alto preço e chamados para um propósito eterno.
O valor que Deus nos dá
Nosso valor não vem de conquistas ou aparências, mas do fato de sermos amados pelo Criador. Deus cuida até dos passarinhos — quanto mais de nós!
Nonne duo passeres asse veneunt ? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos.
Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.
Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo ? sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere : multis passeribus pluris estis vos.
Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ?
Preciosos aos olhos de Deus
O Senhor declara que somos preciosos e valiosos aos seus olhos. Ele nos chama de propriedade exclusiva e nos reveste de glória.
Ex quo honorabilis factus es in oculis meis,
et gloriosus, ego dilexi te,
et dabo homines pro te,
et populos pro anima tua.
Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra :
Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum,
et gloria Domini super te orta est.
O verdadeiro valor
A Bíblia nos ensina que a fé, a integridade e o caráter são mais valiosos que ouro ou prata. O que tem valor eterno transcende o material.
Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.
Misericordia et veritas te non deserant ;
circumda eas gutturi tuo,
et describe in tabulis cordis tui :
et invenies gratiam, et disciplinam bonam,
coram Deo et hominibus.
Argentum electum lingua justi ;
cor autem impiorum pro nihilo.
Mulierem fortem quis inveniet ?
procul et de ultimis finibus pretium ejus.
Sed nihil horum vereor : nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.