1 Philisthiim autem pugnabant contra Isral, fugeruntque viri Isral Palsthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelbo.

2 Cumque appropinquassent Philisthi, persequentes Saul et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul.

3 Et aggravatum est prlium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis.

4 Et dixit Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus : arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum.

5 Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est.

6 Interiit ergo Saul : et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit.

7 Quod cum vidissent viri Isral qui habitabant in campestribus, fugerunt : et Saul ac filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt : veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis.

8 Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia csorum, invenerunt Saul et filios ejus jacentes in monte Gelbo.

9 Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis :

10 arma autem ejus consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon.

11 Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet qu Philisthiim fecerant super Saul,

12 consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus : attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, qu erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus.

13 Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod prvaricatus sit mandatum Domini quod prceperat, et non custodierit illud : sed insuper etiam pythonissam consuluerit,

14 nec speraverit in Domino : propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai.