1 Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam : Ecce ego habito in domo cedrina : arca autem fderis Domini sub pellibus est.

2 Et ait Nathan ad David : Omnia qu in corde tuo sunt, fac : Deus enim tecum est.

3 Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens :

4 Vade, et loquere David servo meo : Hc dicit Dominus : Non dificabis tu mihi domum ad habitandum.

5 Neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Isral usque ad diem hanc : sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio

6 manens cum omni Isral. Numquid locutus sum saltem uni judicum Isral, quibus prceperam ut pascerent populum meum, et dixi : Quare non dificastis mihi domum cedrinam ?

7 Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David : Hc dicit Dominus exercituum : Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Isral :

8 et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra.

9 Et dedi locum populo meo Isral : plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur : nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio,

10 ex diebus quibus dedi judices populo meo Isral, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod dificaturus sit tibi Dominus domum.

11 Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis : et stabiliam regnum ejus.

12 Ipse dificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in ternum.

13 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium : et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit.

14 Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum : et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum.

15 Juxta omnia verba hc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.

16 Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et qu domus mea, ut prstares mihi talia ?

17 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum : et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus.

18 Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum ?

19 Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.

20 Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris.

21 Quis enim est alius, ut populus tuus Isral, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de gypto liberarat ?

22 Et posuisti populum tuum Isral tibi in populum usque in ternum, et tu, Domine, factus es Deus ejus.

23 Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es.

24 Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur : Dominus exercituum Deus Isral, et domus David servi ejus permanens coram eo.

25 Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut dificares ei domum : et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te.

26 Nunc ergo Domine, tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia.

27 Et cpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te : te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum.