1 Et ascendit Joannes de Gazaris, et nuntiavit Simoni patri suo qu fecit Cendebus in populo ipsorum.

2 Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis : Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Isral ab adolescentia usque in hunc diem : et prosperatum est in manibus nostris liberare Isral aliquoties.

3 Nunc autem senui : sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra : auxilium vero de clo vobiscum sit.

4 Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites : et profecti sunt ad Cendebum, et dormierunt in Modin.

5 Et surrexerunt mane, et abierunt in campum : ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum : et fluvius torrens erat inter medium ipsorum.

6 Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem : et transfretavit primus, et viderunt eum viri, et transierunt post eum.

7 Et divisit populum et equites in medio peditum : erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis.

8 Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebus et castra ejus : et ceciderunt ex eis multi vulnerati : residui autem in munitionem fugerunt.

9 Tunc vulneratus est Judas frater Joannis : Joannes autem insecutus est eos, donec venit Cedronem, quam dificavit :

10 et fugerunt usque ad turres, qu erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Judam in pace.

11 Et Ptolemus filius Abobi constitutus erat dux in campo Jericho, et habebat argentum et aurum multum :

12 erat enim gener summi sacerdotis.

13 Et exaltatum est cor ejus, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem et filios ejus, ut tolleret eos.

14 Simon autem, perambulans civitates qu erant in regione Jud, et sollicitudinem gerens earum, descendit in Jericho ipse, et Mathathias filius ejus, et Judas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo : hic est mensis Sabath.

15 Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, qu vocatur Doch, cum dolo, quam dificavit : et fecit eis convivium magnum, et abscondit illic viros.

16 Et cum inebriatus esset Simon et filii ejus, surrexit Ptolemus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium : et occiderunt eum, et duos filios ejus, et quosdam pueros ejus :

17 et fecit deceptionem magnam in Isral, et reddidit mala pro bonis.

18 Et scripsit hc Ptolemus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa.

19 Et misit alios in Gazaram tollere Joannem : et tribunis misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona.

20 Et alios misit occupare Jerusalem et montem templi.

21 Et prcurrens quidam, nuntiavit Joanni in Gazara quia periit pater ejus et fratres ejus, et quia misit te quoque interfici.

22 Ut audivit autem, vehementer expavit : et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos : cognovit enim quia qurebant eum perdere.

23 Et cetera sermonum Joannis, et bellorum ejus, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et dificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum ejus :

24 ecce hc scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.