1 Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero prstabant non modicam humanitatem nobis.

2 Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus.

3 Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus.

4 Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant : Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.

5 Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est.

6 At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum.

7 In locis autem illis erant prdia principis insul, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit.

8 Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit : et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum.

9 Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur :

10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt qu necessaria erant.

11 Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, qu in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.

12 Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo.

13 Inde circumlegentes devenimus Rhegium : et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos :

14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem : et sic venimus Romam.

15 Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Apii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.

16 Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.

17 Post tertium autem diem convocavit primos Judorum. Cumque convenissent, dicebat eis : Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum,

18 qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me.

19 Contradicentibus autem Judis, coactus sum appellare Csarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.

20 Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Isral catena hac circumdatus sum.

21 At illi dixerunt ad eum : Nos neque litteras accepimus de te a Juda, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum.

22 Rogamus autem a te audire qu sentis : nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.

23 Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.

24 Et quidam credebant his qu dicebantur : quidam vero non credebant.

25 Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum : Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,

26 dicens : Vade ad populum istum, et dic ad eos : [Aure audietis, et non intelligetis,et videntes videbitis, et non perspicietis.

27 Incrassatum est enim cor populi hujus,et auribus graviter audierunt,et oculos suos compresserunt :ne forte videant oculis,et auribus audiant,et corde intelligant, et convertantur,et sanem eos.]

28 Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.

29 Et cum hc dixisset, exierunt ab eo Judi, multam habentes inter se qustionem.

30 Mansit autem biennio toto in suo conducto : et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum,

31 prdicans regnum Dei, et docens qu sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.