1 [Quando sederis ut comedas cum principe,diligenter attende qu apposita sunt ante faciem tuam.

2 Et statue cultrum in gutture tuo :si tamen habes in potestate animam tuam.

3 Ne desideres de cibis ejus,in quo est panis mendacii.

4 Noli laborare ut diteris,sed prudenti tu ponde modum.

5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere,quia facient sibi pennas quasi aquil, et volabunt in clum.

6 Ne comedas cum homine invido,et ne desideres cibos ejus :

7 quoniam in similitudinem arioli et conjectorisstimat quod ignorat.Comede et bibe, dicet tibi ;et mens ejus non est tecum.

8 Cibos quos comederas evomes,et perdes pulchros sermones tuos.

9 In auribus insipientium ne loquaris,qui despicient doctrinam eloquii tui.

10 Ne attingas parvulorum terminos,et agrum pupillorum ne introas :

11 propinquus enim illorum fortis est,et ipse judicabit contra te causam illorum.]

12 [Ingrediatur ad doctrinam cor tuum,et aures tu ad verba scienti.

13 Noli subtrahere a puero disciplinam :si enim percusseris eum virga, non morietur.

14 Tu virga percuties eum,et animam ejus de inferno liberabis.

15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus,gaudebit tecum cor meum :

16 et exsultabunt renes mei,cum locuta fuerint rectum labia tua.

17 Non muletur cor tuum peccatores,sed in timore Domini esto tota die :

18 quia habebis spem in novissimo,et prstolatio tua non auferetur.

19 Audi, fili mi, et esto sapiens,et dirige in via animum tuum.

20 Noli esse in conviviis potatorum,nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt :

21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur,et vestietur pannis dormitatio.

22 Audi patrem tuum, qui genuit te,et ne contemnas cum senuerit mater tua.

23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam,et doctrinam, et intelligentiam.

24 Exsultat gaudio pater justi ;qui sapientem genuit, ltabitur in eo.

25 Gaudeat pater tuus et mater tua,et exsultet qu genuit te.

26 Prbe, fili mi, cor tuum mihi,et oculi tui vias meas custodiant.

27 Fovea enim profunda est meretrix,et puteus angustus aliena.

28 Insidiatur in via quasi latro,et quos incautos viderit, interficiet.]

29 [Cui v ? cujus patri v ?cui rix ? cui fove ?cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ?

30 nonne his qui commorantur in vino,et student calicibus epotandis ?

31 Ne intuearis vinum quando flavescit,cum splenduerit in vitro color ejus :ingreditur blande,

32 sed in novissimo mordebit ut coluber,et sicut regulus venena diffundet.

33 Oculi tui videbunt extraneas,et cor tuum loquetur perversa.

34 Et eris sicut dormiens in medio mari,et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.

35 Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ;traxerunt me, et ego non sensi.Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ?]