1 [Mulieris bon beatus vir :numerus enim annorum illius duplex.

2 Mulier fortis oblectat virum suum,et annos vit illius in pace implebit.

3 Pars bona mulier bona,in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis :

4 divitis autem et pauperis cor bonum,in omni tempore vultus illorum hilaris.

5 A tribus timuit cor meum,et in quarto facies mea metuit :

6 delaturam civitatis, et collectionem populi :

7 columniam mendacem super mortem omnia gravia :

8 dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.

9 In muliere zelotypa flagellum lingu,omnibus communicans.

10 Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam :qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.

11 Mulier ebriosa ira magna, et contumelia :et turpitudo illius non tegetur.

12 Fornicatio mulieris in extollentia oculorum,et in palpebris illius agnoscetur.

13 In filia non avertente se, firma custodiam,ne inventa occasione utatur se.

14 Ab omni irreverentia oculorum ejus cave,et ne mireris si te neglexerit.

15 Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet,et ab omni aqua proxima bibet,et contra omnem palum sedebit,et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.

16 Gratia mulieris sedul delectabit virum suum,et ossa illius impinguabit.

17 Disciplina illius datum Dei est.

18 Mulier sensata et tacita,non est immutatio erudit anim.

19 Gratia super gratiammulier sancta et pudorata.

20 Omnis autem ponderatio non est dignacontinentis anim.

21 Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei,sic mulieris bon species in ornamentum domus ejus.

22 Lucerna splendens super candelabrum sanctum,et species faciei super tatem stabilem.

23 Column aure super bases argenteas,et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.

24 Fundamenta terna supra petram solidam,et mandata Dei in corde mulieris sanct.]

25 [In duobus contristatum est cor meum,et in tertio iracundia mihi advenit :

26 vir bellator deficiens per inopiam ;et vir sensatus contemptus ;

27 et qui transgreditur a justitia ad peccatum :Deus paravit eum ad rhompham.]

28 [Du species difficiles et periculos mihi apparuerunt :difficile exuitur negotians a negligentia,et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.]