8 Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes : quia caritas operit multitudinem peccatorum.
10 caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem prævenientes :
34 Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.
14 Super omnia autem hc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :
8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis : qui enim diligit proximum, legem implevit.
9 De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis : ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.
10 In hoc est caritas : non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
11 Carissimi, si sic Deus dilexit nos : et nos debemus alterutrum diligere.
12 Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est.
8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas : Diliges proximum tuum sicut teipsum : bene facitis :
8 In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles :
12 Hoc est prceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
20 Si quis dixerit, Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere ?
21 Et hoc mandatum habemus a Deo : ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
16 In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit : et nos debemus pro fratribus animas ponere.
17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas Dei manet in eo ?
18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate :
14 Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte :
1 Caritas fraternitatis maneat in vobis,
2 et hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.
3 Mementote vinctorum, tamquam simul vincti : et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.
7 Carissimi, diligamus nos invicem : quia caritas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum.
11 quoniam hc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.
37 Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
38 Hoc est maximum, et primum mandatum.
39 Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum.