14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam ;quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
33 Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.
22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa :
10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.
15 neque accedunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
16 Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in clis est.
10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
6 Lavabo inter innocentes manus meas,et circumdabo altare tuum, Domine :
7 ut audiam vocem laudis,et enarrem universa mirabilia tua.
5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
23 Omnia mihi licent, sed non omnia dificat.
9 Tunc intelliges justitiam, et judicium,et quitatem, et omnem semitam bonam.]
7 Bonus Dominus,et confortans in die tribulationis,et sciens sperantes in se.
13 Et quis est qui vobis noceat, si boni mulatores fueritis ?
14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
9 Dilectio sine simulatione : odientes malum, adhærentes bono :
16 Hc dicit Dominus :State super vias, et videte,et interrogate de semitis antiquis qu sit via bona,et ambulate in ea :et invenietis refrigerium animabus vestris.Et dixerunt : Non ambulabimus.
22 Homo indigens misericors est,et melior est pauper quam vir mendax.
29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad dificationem fidei ut det gratiam audientibus.
36 Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.
21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
3 quoniam sagitt tu infix sunt mihi,et confirmasti super me manum tuam.
8 Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis : ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,