12 Veritas de terra orta est,et justitia de clo prospexit.
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo,et ne innitaris prudenti tu.
3 Clamabo ad Deum altissimum,Deum qui benefecit mihi.
5 Omnis sermo Dei ignitus :clypeus est sperantibus in se.
2 [Bonum est confiteri Domino,et psallere nomini tuo, Altissime :
4 Nam etsi ambulavero in medio umbr mortis,non timebo mala, quoniam tu mecum es.Virga tua, et baculus tuus,ipsa me consolata sunt.
4 Magnificate Dominum mecum,et exaltemus nomen ejus in idipsum.
5 Exquisivi Dominum, et exaudivit me ;et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
6 Accedite ad eum, et illuminamini ;et facies vestr non confundentur.
4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum :
5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est :
6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti : non littera, sed Spiritu : littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
5 Dominum non invocaverunt ;illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo :verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.
10 Quis ex vobis timens Dominum,audiens vocem servi sui ?Qui ambulavit in tenebris,et non est lumen ei,speret in nomine Domini,et innitatur super Deum suum.
8 Quia fuisti adjutor meus,et in velamento alarum tuarum exsultabo.
2 Ecce Deus salvator meus ;fiducialiter agam, et non timebo :quia fortitudo mea et laus mea Dominus,et factus est mihi in salutem.
8 Dico autem vobis : Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei :
9 qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.
10 Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi : ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
1 Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.
2 [Cli enarrant gloriam Dei,et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
7 Quoniam dabis eum in benedictionem in sculum sculi ;ltificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
1 Canticum graduum. [In convertendo Dominus captivitatem Sion,facti sumus sicut consolati.
6 Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam :
7 cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrah.
8 Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prnuntiavit Abrah : Quia benedicentur in te omnes gentes.
9 Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
9 Ecce prcipio tibi : confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere : quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad qucumque perrexeris.
3 Vetus error abiit : servabis pacem ;pacem, quia in te speravimus.
10 Et factus est Dominus refugium pauperi ;adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
7 Bonus Dominus,et confortans in die tribulationis,et sciens sperantes in se.
7 Suscitans a terra inopem,et de stercore erigens pauperem :
10 In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.
4 Sperastis in Domino in sculis ternis ;in Domino Deo forti in perpetuum.
7 Sicut ltantium omniumhabitatio est in te.]
5 Et permanebit cum sole, et ante lunam,in generatione et generationem.
31 Deus, immaculata via ejus ;eloquium Domini igne examinatum :scutum est omnium sperantium in se.
5 quoniam iniquitates me supergress sunt caput meum,et sicut onus grave gravat sunt super me.
1 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.
8 Justificationes tuas custodiam ;non me derelinquas usquequaque.
10 Dominus dissipat consilia gentium ;reprobat autem cogitationes populorum,et reprobat consilia principum.