12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
6 qui reddet unicuique secundum opera ejus :
7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam :
8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.
9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci :
10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco :
11 non enim est acceptio personarum apud Deum.
1 Nolite judicare, ut non judicemini.
2 In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
16 Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem : gratia autem ex multis delictis in justificationem.
17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum : multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum.
25 Ruina est homini devorare sanctos,et post vota retractare.]
13 Et terra erit in desolationem propter habitatores suos,et propter fructum cogitationum eorum.]
5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
1 Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est : nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam.
36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.
12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ;si autem illusor, solus portabis malum.]
17 Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his qu Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam,
49 Et dabunt scelus vestrum super vos,et peccata idolorum vestrorum portabitis :et scietis quia ego Dominus Deus.]
3 Callidus vidit malum, et abscondit se ;innocens pertransiit, et afflictus est damno.
17 Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.
12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem anim ac spiritus : compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.
13 Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus : omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.