12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus.
24 Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea qu desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia :
18 Et ipse est caput corporis Ecclesi, qui est principium, primogenitus ex mortuis : ut sit in omnibus ipse primatum tenens :
15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.
27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
15 Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi ? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis ? Absit.
16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in dificationem sui in caritate.
4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestr.
4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent :
5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam :
30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.