Dificuldades
8 Qui ligat aquas in nubibus suis,ut non erumpant pariter deorsum.
9 Qui tenet vultum solii sui,et expandit super illud nebulam suam.
10 Terminum circumdedit aquis,usque dum finiantur lux et tenebr.
26 Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modic fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
27 Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?
30 Si autem fnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modic fidei ?
31 Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ?
39 et contaminata est in operibus eorum :et fornicati sunt in adinventionibus suis.
40 Et iratus est furore Dominus in populum suum,et abominatus est hreditatem suam.
41 Et tradidit eos in manus gentium ;et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
21 A flagello lingu absconderis,et non timebis calamitatem cum venerit.
9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt,et in ira tua defecimus.Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;
2 [Bonum est confiteri Domino,et psallere nomini tuo, Altissime :
1 In finem, pro filiis Core. Psalmus.
2 [Omnes gentes, plaudite manibus ;jubilate Deo in voce exsultationis :
3 quoniam Dominus excelsus, terribilis,rex magnus super omnem terram.
6 Et tabernaculum erit in umbraculum,diei ab stu,et in securitatem et absconsionema turbine et a pluvia.]
16 hydria farinæ non defecit, et lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Eliæ.
35 Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? tribulatio ? an angustia ? an fames ? an nuditas ? an periculum ? an persecutio ? an gladius ?
36 (Sicut scriptum est : [Quia propter te mortificamur tota die :æstimati sumus sicut oves occisionis.)]
37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.
38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.
2 Cum transieris per aquas, tecum ero,et flumina non operient te ;cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.
9 et ipse judicabit orbem terr in quitate :judicabit populos in justitia.
10 Et factus est Dominus refugium pauperi ;adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
4 effabuntur et loquentur iniquitatem ;loquentur omnes qui operantur injustitiam ?
18 Quoniam ego in flagella paratus sum,et dolor meus in conspectu meo semper.
19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo,et cogitabo pro peccato meo.
8 Quia fuisti adjutor meus,et in velamento alarum tuarum exsultabo.
7 Bonus Dominus,et confortans in die tribulationis,et sciens sperantes in se.
8 In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur : aporiamur, sed non destituimur :
9 persecutionem patimur, sed non derelinquimur : dejicimur, sed non perimus :
4 quia factus es fortitudo pauperi,fortitudo egeno in tribulatione sua,spes a turbine,umbraculum ab stu ;spiritus enim robustorumquasi turbo impellens parietem.
3 Effundam enim aquas super sitientem,et fluenta super aridam ;effundam spiritum meum super semen tuum,et benedictionem meam super stirpem tuam :
6 et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta.
19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit.