15 Dixitque ad illos : Videte, et cavete ab omni avaritia : quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his qu possidet.
5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere,quia facient sibi pennas quasi aquil, et volabunt in clum.
9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, qu mergunt homines in interitum et perditionem.
14 Quis ego, et quis populus meus, ut possimus hc tibi universa promittere ? Tua sunt omnia : et qu de manu tua accepimus, dedimus tibi.
4 Noli laborare ut diteris,sed prudenti tu ponde modum.
10 Ubi mult sunt opes,multi et qui comedunt eas.Et quid prodest possessori,nisi quod cernit divitias oculis suis ?
21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
16 [Posside sapientiam, quia auro melior est,et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
7 Reddite ergo omnibus debita : cui tribulatum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem.
6 Ideo enim et tributa præstatis : ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.
22 Homo indigens misericors est,et melior est pauper quam vir mendax.
16 Melius est parum cum timore Domini,quam thesauri magni et insatiabiles.
11 Substantia divitis urbs roboris ejus,et quasi murus validus circumdans eum.
11 Substantia festinata minuetur ;qu autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
4 Non proderunt diviti in die ultionis ;justitia autem liberabit a morte.
2 Nil proderunt thesauri impietatis,justitia vero liberabit a morte.
17 Divitibus hujus sculi prcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui prstat nobis omnia abunde ad fruendum)
1 [Melius est nomen bonum quam diviti mult ;super argentum et aurum gratia bona.
21 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
5 Sint mores sine avaritia, contenti prsentibus : ipse enim dixit : Non te deseram, neque derelinquam :
8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me ;mendicitatem et divitias ne dederis mihi :tribue tantum victui meo necessaria,
16 Quoniam in te, Domine, speravi ;tu exaudies me, Domine Deus meus.
17 Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ;et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
9 Honora Dominum de tua substantia,et de primitiis omnium frugum tuarum da ei :
22 [Benedictio Domini divites facit,nec sociabitur eis afflictio.