31 Secundum autem simile est illi : Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.
2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.
34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me.
24 Sed nihil horum vereor : nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium grati Dei.
18 Nemo se seducat : si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sculo, stultus fiat ut sit sapiens.
20 Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non mulatur, non agit perperam, non inflatur,
5 non est ambitiosa, non qurit qu sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
16 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
24 Nemo quod suum est qurat, sed quod alterius.
2 Non recipit stultus verba prudenti,nisi ea dixeris qu versantur in corde ejus.
25 Anima qu benedicit impinguabitur,et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.