3 quoniam ecce inimici tui sonuerunt,et qui oderunt te extulerunt caput.
9 et dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea : nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
22 Animus gaudens tatem floridam facit ;spiritus tristis exsiccat ossa.
26 Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
15 Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris : tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.
7 omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
13 Omnia possum in eo qui me confortat.
10 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo : cum enim infirmor, tunc potens sum.
28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
29 Qui dat lasso virtutem,et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
8 Aperi os tuum muto,et causis omnium filiorum qui pertranseunt.