37 Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapienti.
2 qu sursum sunt sapite, non qu super terram.
18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ;et qui addit scientiam, addit et laborem.]
15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes,
16 sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
2 Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.
13 Beatus homo qui invenit sapientiam,et qui affluit prudentia.
8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam,et custos prudenti inveniet bona.
3 Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem : et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
20 Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas : ita ut sint inexcusabiles.
24 Omnis ergo qui audit verba mea hc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui dificavit domum suam supra petram,
28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur,et si compresserit labia sua, intelligens.]
5 Stultus irridet disciplinam patris sui ;qui autem custodit increpationes astutior fiet.In abundanti justitia virtus maxima est :cogitationes autem impiorum eradicabuntur.
17 Ferrum ferro exacuitur,et homo exacuit faciem amici sui.
12 Astutus videns malum, absconditus est :parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia.